Christe, qui lux es et dies
Fideliumque requies
Nos visita.
Tu furoris temperies
Tu dulcoris planities
Nunc excita.
Posse tuum precipita
Depredentes qui nos ita
Vituperant.
Sicut per te fuit vita
Patribus nostris reddita,
Qui tunc erant
Nec tueri se poterant,
Sed ad te reclamaverant,
Deus fortis,
Sie cave, ne nos atterant
Qui nos in guerris lacerant
Nunc subortis,
Et adire nexu mortis,
Cuius sumus jam in portis,
Nos protegas.
Gentem serves tue sortis,
Tui fratris ac consortis
Causam regas
Qui malos a te segregas
Nec justis opem denegas,
Legis lator.
Proditores nunc detegas
Horumque visum contegas,
Consolator,
Danielis visitator
Puerorumque salvator
In fornace,
Per abacuth confortator.
Sis pro nobis preliator
Et dimittas nos in pace.
Veni, creator spiritus
Flentium audi gemitus,
Quos nequiter gens misera
Destruit; veni, prospera.
Jam nostra virtus deficit
Nec os humanum sufficit
Ad narrandum obprobria
Que nobis dant vecordia,
Diviso, cupiditas
Fideliumque raritas,
Unde flentes ignoramus
Quid agere debeamus.
Circumdant nos inimici,
Sed et nostri domestici
Conversi sunt in predones:
Leopardi et leones,
Lupi, milvi et aquile
Rapiunt omne reptile.
Consumunt nos carbunculi,
Ad te nostri sunt oculi:
Perde gentem hanc rapacem,
Jhesu, redemptor seculi,
Et da nobis [tuam] pacem.
Tribulatio proxima est et non est qui adjuvet.
Fideliumque requies
Nos visita.
Tu furoris temperies
Tu dulcoris planities
Nunc excita.
Posse tuum precipita
Depredentes qui nos ita
Vituperant.
Sicut per te fuit vita
Patribus nostris reddita,
Qui tunc erant
Nec tueri se poterant,
Sed ad te reclamaverant,
Deus fortis,
Sie cave, ne nos atterant
Qui nos in guerris lacerant
Nunc subortis,
Et adire nexu mortis,
Cuius sumus jam in portis,
Nos protegas.
Gentem serves tue sortis,
Tui fratris ac consortis
Causam regas
Qui malos a te segregas
Nec justis opem denegas,
Legis lator.
Proditores nunc detegas
Horumque visum contegas,
Consolator,
Danielis visitator
Puerorumque salvator
In fornace,
Per abacuth confortator.
Sis pro nobis preliator
Et dimittas nos in pace.
Veni, creator spiritus
Flentium audi gemitus,
Quos nequiter gens misera
Destruit; veni, prospera.
Jam nostra virtus deficit
Nec os humanum sufficit
Ad narrandum obprobria
Que nobis dant vecordia,
Diviso, cupiditas
Fideliumque raritas,
Unde flentes ignoramus
Quid agere debeamus.
Circumdant nos inimici,
Sed et nostri domestici
Conversi sunt in predones:
Leopardi et leones,
Lupi, milvi et aquile
Rapiunt omne reptile.
Consumunt nos carbunculi,
Ad te nostri sunt oculi:
Perde gentem hanc rapacem,
Jhesu, redemptor seculi,
Et da nobis [tuam] pacem.
Tribulatio proxima est et non est qui adjuvet.