.

O mi dilectissime Lyrics

O mi dilectissima!
vultu serenissima
et mente legis sedula,
ut mea refert littera?
Refl.
Mandaliet! mandaliet!
min geselle chovmet niet!

«Que est hec puellula,»
dixi, «tam precandida,
in cuius nitet facie
candor c** rubedine?»

Mandaliet! mandaliet!
min geselle chovmet niet!

Vultus tuus indicat,
quanta sit nobilitas,
que in tuo pectore
lac miscet c** sanguine.

Mandaliet! mandaliet!
min geselle chovmet niet!
Ǡ Que est puellula
dulcis et suavissima?
eius amore caleo,
quod vivere vix valeo.»

Mandaliet! mandaliet!
min geselle chovmet niet!

Circa mea pectora
multa sunt suspiria
de tua pulchritudine,
que me ledunt misere.
Mandaliet! mandaliet!
min geselle chovmet niet!

Tui lucent oculi
sicut solis radii,
sicut splendor fulguris,
qui lucem donat tenebris.

Mandaliet! mandaliet!
min geselle chovmet niet!

«Vellet Deus, vellent di,
quod mente proposui:
ut eius virginea
reserassem vincula!»

Mandaliet! mandaliet!
min geselle chovmet niet!
Report lyrics