.

O Ecclesia Lyrics

O Ecclesia, oculi tui similes saphiro sunt,
et aures tue monti Bethel,
et nasus tuus est sicut mons mirre et thuris,
et os tuum quasi sonus
aquarum multarum.
In visione vere fidei
Ursula filium dei amavit
et virum c** hoc seculo reliquit
et in solem aspexit
atque pulcherrimum iuvenem vocavit, dicens:
In multo desiderio desideravi ad te venire
et in celestibus nuptiis tecum sedere,
per alienam viam ad te currens
velut nubes que in purissimo aere
currit similes saphiro.
Et postquam Ursula sic dixerat, rumor iste
per omnes populos exiit.
Et dixerunt: Innocentia puellaris ignorantie
nescit quid dicit.
Et ceperunt ludere c** illa
in magna symphonia,
usque dum ignea sarcina
super eam cecidit,
unde omnes cognoscebant quia
contemptus mundi
est sicut mons Bethel.
Et cognoverunt etiam suavissimum odorem
mirre et thuris,
quoniam contemptus mundi
super omnia ascendit.
Tunc diabolus membra sua invasit,
que nobilissimos mores in corporibus istis occiderunt.
Et hoc in alta voce omnia elementa
audierunt
et ante thronum dei dixerunt:
Wach! rubicundus sanguis innocentis agni
in desponsatione sua effusus est.
Hoc audiant omnes celi
et in summa symphonia
laudent agnum dei,
quia guttur serpentis antiqui
in istis margaritis
matherie verbi dei suffocatum est.
Report lyrics
A Feather on the Breath of God (1985)
Columba aspexit Ave, generosa O ignis spiritus O Ierusalem O Euchari O viridissima virga O presul vere civitatis O Ecclesia
Top Hildegard von Bingen Lyrics