.

Pange lingua: Hymn Lyrics

Pange, lingua, gloriosi
Corporis mysterium,
Sanguinisque pretiosi,
quem in mundi pretium
fructus ventris generosi
Rex effudit Gentium.
Nobis datus, nobis natus
ex intacta Virgine,
et in mundo conversatus,
sparso verbi semine,
sui moras incolatus
miro clausit ordine.
In supremae nocte coenae
recumbens c** fratribus
observata lege plene
cibis in legalibus,
cibum turbae duodenae
se dat suis manibus.
Verbum caro, panem verum
verbo carnem efficit:
fitque sanguis Christi merum,
et si sensus deficit,
ad firmandum cor sincerum
sola fides sufficit.
Tantum ergo Sacramentum
veneremur cernui:
et antiquum documentum
novo cedat ritui:
praestet fides supplementum
sensuum defectui.
Genitori, Genitoque
laus et jubilatio,
salus, honor, virtus quoque
sit et benedictio:
procedenti ab utroque
compar sit laudatio.
Amen. Alleluja.
Report lyrics
Lost in Meditation: Meditative Gregorian Chants, Volume 1 (1997)
Nos autem: Introit Miserere: Graduale Immutemur: Antiphon Ecce lignum Qui meditabitur: Communion Pange lingua: Hymn Popule meus: Impromeria Veni sancte spiritus: Halleluja Haec dies: Graduale Terra tremuit: Offertory Veni sancte spiritus: Sequence in Mode 1 Factus est repente: Comminio Benedicta es tu: Graduale Tota pulchra es: Alleluia in Mode 1 Ave Maria: Offertory Populus sion: Introit O sapientia: Antiphon Lux fulgebit: Introit Viderunt omnes: Communio cum tropis Vidimus stellam: Alleluia A solis ortus cardine: Hymn
Top Capella Gregoriana Lyrics